CAMAE seu potius CAMEUNAE

CAMAE seu potius CAMEUNAE
CAMAE, seu potius CAMEUNAE
Graecis dictae sunt strata humilia et lectuli humo propiores, quod homines veluti καμαὶ humi iacerent. Hesych. χαμεύνη ςτιβὰς, καὶ ἡ ταπεινὴ κλινὶς: καὶ χαμεύνης ὁ χαμὰι κοιμώμενος, Chameuna torus est et Humilis lectus et Chameisnes, qui humi iacet. Proprie autem Hesychio dicitur Στιβᾶς, ἀπὸ ῥάβδων καὶ χλωρῶν χόρτων ςτρῶσις καὶ φύλλων, ἢ χαμαικοίτη, stratum e frondibus viridique gramine, ac foliis constructum et lectus humi positus Inde Stibadium tricliniare, etc. Eô usi olim Ascetae Hebraei Christianique, pauperes item, unde quia id stratum pauperum erat, idem Hesych. χαμεύνιον κλινίδιον πενιχρὸν, lectulum paupertinum, interpretatur. A Camis igitur hisce Camisiam dictam vult Isidorus, quod in his dormimus, in Camis, i. e. in stratis nostris. Vide infra in voce Camisia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”